Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/689

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dam utare, postremo spatiis exelusus iniquis, plura cogeris loca relinquere vacua, quam poteras vel volebas. Certa autem ratio est per quam repletio maxima facillime obtinetur. Uti ergo si ponamus decretum esse ut fiat triangulum nulla licet alia accidenti determinandi ratione, consequens est, æquilaternm prodire ; et posito tendendum esse a puncto ad punctum, licet nihil ultra iter determinat, via eligetur maxime facilis seu brevissima, ita posito semel, ens prævalere non-enti, seu rationem esse cur aliquid potius exstiterit quam nihil, sive a possibilitate transeundum esse ad actum, hinc, etsi nihil ultra determinetur, consequens est, existere quantum plurimum potest pro temporis locique (seu ordinis possibilis existendi) capacitate, prorsus quemadmodum ita componuntur tessellæ ut in proposita area quam plurimæ capiantur. Ex his jam mirifice intelligitur, quomodo in ipsa originatione rerum Mathesis quaedam Divina seu Mechanismus metaphysicus exerceatur, et maximi determinatio habet locum. Uti ex omnibus angulis determinatus est rectus in geometria, et utiliquores in heterogeneis positi sese in capacissimam figuram nempe sphæricam componunt, sed potissimum uti in ipsa mechanica communi pluribus corporibus gravibus inter se luctantibus talis demum oritur motus, per quem fit maximus descensus in summa. Sicut enim omnia possibilia pari jure ad existendum tendunt pro ratione realitatis, ita omnia pondera pari jure ad descendendum tendunt pro ratione gravitatis, et ut hic prodit motus, quo continetur quam maximus gravium descendus, ita illic prodit mundus per quem maxima fit possibilium productio.

Atque ita jam habemus physicam necessitatem ex metaphysica, etsi enim mundus non sit metaphysice necessarius, ita ut contrarium implicet contradictionem seu absurditatem logicam, est tamen necessarius physice vel determinatus ita ut contrarium implicet imperfectionem seu absurditatem moralem. Et ut possibilitas est principium essentiæ ita perfectio seu essentiæ gradus (per quem plurima sunt compossibilia) principium existentiæ. Unde simul patet quomodo libertas sit in autore mundi, licet omnia faciat determinate : quia agit ex principio sapientiæ seu perfectionis. Scilicet indifferentia ab ignorantia oritur et quanto quisque magis est sapiens tanto magis ad perfectissimum est determinatus.

At (inquies) comparatio hæc mechanismi cujusdam determinantis metaphysici cum physico gravium corporum, etsi elegans videatur in eo tamen deficit quod gravia nitentia vere existunt, at possibili-