Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/704

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


se, quam in partibus suis similares, alteram alteri ita inclusam esse, ut nec minimus sit hiatus; tunc sive volvi inclusam, sive quiescere ponamus, ne angelus quidem, ne quid amplius dicam, ullum poterit notare discrimen inter diversi temporis status, aut indicium habere discernendi, utrum quieseat an volvatur inclusa sphæra, et qua motus lege. Imo ne limes quidem sphærarum definiri poterit ob defectum simul hiatus et discriminis ; uti motus vel ob solum discriminis defectum agnosci hic nequit. Unde pro certo habendum (etsi hoc minus adverterint, qui satis alte in hæc non ponetravere) talia a rerum natura atque ordine esse aliena, nullamque uspiam dari (quod inter nova et majora axiomata mea est) perfectam similaritatem; cujus rei consequens etiam est, nec corpuscula extremæ duritiei, nec fluidum summæ tenuitatis, materiamve subtilem universaliter diffusam, aut ultima elementa, quæ primi secundive quibusdam nomine veniunt, in natura reperiri. Quorum cum nonnihil perspexisset (ut arbitror) Aristoteles profundior, mea sententia, quam multi putant, judicavit, præter mutationem localem opus esse alteratione, nec materiam ubique sibi esse similem, ne maneat invariabilis. Dissimilitudo autem illa, vel qualitatum diversitas, atque adeo άλλοίωσις vel alteratio, quam non satis exposuit Aristoteles, ipsis diversis nisuum gradibus directionibusque, monadamique adeo inexistentium modificationibus obtinetur. Ex quibus proinde intelligi puto, necessario aliud debere poni in corporibus, quam massam uniformem, ejusque nihil utique immaturam transportationem. Sane qui atomos et vacuum habent, non nihil saltem diversificant materiam, dum alibi faciunt partibilem, alibi impartibilem ; et uno loco plenam, alio hiantem. Sed diu est, quod rejiciendos esse atomos cum vacuo (deposito juventutis præjudicio) deprehendi. Addit vir celeberrimus materiæ existentiam per diversa momenta tribuendam esse divinæ voluntati ; quidni ergo (inquit) eidem tribuatur quod existit hic et nunc? Respondeo, id ipsum Deo haud dubie deberi, ut alia omnia quatenus perfectionem quandam involvunt ; sed quemadmodum prima illa et universalis causa omnia conservans non tollit, sed facit potius rei existere incipientis subsistentiam naturalem, seu in existendo perseverationem semel concessam; ita eadem non tollet, sed potius confirmabit rei in motum concitatæ efficaciam naturalem, seu in agendo perseverationem semel impressam.

14. Multa quoque alia occurrunt in apologetica illa Dissertatione , quæ difficultatem habent, ut quod ait dict. cap. 4. §. 11. motu de