Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

gulam uel lex aliqua uel quod legis uicem optinet, aliquo casu commutauerit.

84Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat ciuis Romana, quae alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed seruum procreare; nam quod inter eam et dominum istius serui conuenerit, 'eo senatusconsulto ratum esse iubetur. sed postea dinus Hadrianus, iniquitate rei et inelegantia iuris motus, restituit iuris gen|tium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat.

85'Item e lege Latina ex ancilla et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur, ut si quis cum aliena ancilla, quam credebat liberam esse coierit, siquidem masculi nascantur, liberi sint, si uero feminae, ad eum

§ 84. Ср. Paul. 2. 21а. и 4. 10. § 2. Gaj. I. 91. 160.
§ 85. Ср. L. 2. pr. D. 40, 15. L. 3. С. 5. 18.