Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pertineant, cuius mater ancilla fuerit, sed et in hac specie diuus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omnimodo, etiamsi masculi nascantur, serui sint eius cuius et mater fuerit.

86Sed illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo alieno, quem sciebat seruum osse, serui nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.

87Quibus autem casibus matris ot non patris condicionem sequitur qui nascitur, eisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is ciuis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius rettulimus quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matri-

§ 87. Ср. Gaj. I. 67 и след.