Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/107

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

diximus, in potestate nostra sunt, uerum et bi quos adoptamus.

98Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut imperio magistratus, ueluti praetoris.

99Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an uelit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is, qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri iubeat. imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentum sunt, primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.

100Et quidem illa adoptio quae per populum fit, nus-

§§ 98. 99 L. 2. pr. D. 1, 7. § 1. J. 1, 11. Ср. Ulp. VIII 2. 3. Gell. V. 19. Сіc. pro domo. XXIX. 77. L. 1. D. 1, 7.
§ 100. Ср. Ulp. VIII. 4. L. 12. D. 1, 18.