Pagina:Институции Гая (1891).djvu/123

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

patris isse, etiamsi nondum manumissus sit sed adhuc in causa mancipii | ——————

133Admonendi autem sumus liberum arbitrium esse ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem uero in potestate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate retinere, nepotem uero manumittere, uel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

134Praeterea parentes etiam liberos in adoptionem datos in potestate habere desinunt, et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is, qui adoptat, vindicat apud praetorem, filium suum esse, et illo contra non uindicante 'a praetore uindicanti filius addicitur, aut

§ 134. Ср. Plin. epist. VIII. 18. § 4. Gell. V. 19. Cic. de fin. I. 7. § 24. L. 1. § 2. D. 6, 1. L. nlt. C. 8. 48. § 8. J. 1, 12. Gaj. II. 141. III. 6. IV. 79.