Pagina:Институции Гая (1891).djvu/62

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

2Constat autem jus civile populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium.

3Lex est, quod populus iubet atque constituit. plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit, plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione uniuersi ciues significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent; sed postea | lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebiscita uniuersum po-

§ 2. Ср. § 3. J. 1, 2. L. 7. рr. Р. 1, 1. Isidoros. Origines, 5. 9. § 2. L. 6. § 1. D. 1, 1.
§ 3. Ср. § 4. J. 1, 2. L. 2. § 8. D. 1, 2. L. 1. 2. D. 1, 3.