Pagina:Институции Гая (1891).djvu/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

lium curulium, quorum iurisdictionem in prouinciis populi Romani quaestores habent; nam in prouincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his prouinciis non proponitur.

7Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum est iura condere, quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id quod ita sentiunt, legis uicem optinet si uero dissentiunt, indici licet quam uelit sententiam sequi; idque rescripto diui Hadriani significatur.

De ivris divisione.

8Omne autem ius quo utimur, uel ad personas pertinet, uel | ad res uel ad actiones, et prius uideamus de personis.

§ 7. Ср. § 8. J. 1, 2. L. 2. § 5. 47. D. 1, 2.
§ 8. Ср. § 12. J. 1, 2. L. 1. D. 1, 5.