Haec pagina nondum emendata est
9Et quidem summa diuisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut serui.
10Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini.
11Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta seruitute manumissi sunt.
12Rursus libertinorum (tria sunt genera: nam aut ciues Romani aut Latini aut dediticiorum) numero sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis.
13Lege itaque Aelia Sentia cauetur, ut qui serui a dominis poenae nomine uincti sint, quibusue stigmata inscripta sint, deue quibus ob noxam quaestio tormentis habita
- § 9. Ср. pr. J. 1, 3. L. 3. D. 1, 5.
- § 10. Ср. § 5. J. 1, 3. L. 5. pr. § 1. D. 1, 5.
- § 11. Ср. L. б. § 2. D. 1, 5.
- § 12. Ср. Ulpian. I. 5. Dositheus. de manu missionibus §§ 4 seq.
- § 13. Cp. Ulp. I, 11. Paullus. Sententiae receptae. 4, 12. § 5 seq. L. 216. D. 60, 16.