Pagina:Институции Гая (1891).djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sit, et in ea noxa fuisse conuicti sint, 'quiue ut ferroant cum bestiis depugnarent traditi sint, inue ludum custodiamue coniecti fuerint, et postea uel ab eodem domino uel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.

De peregrinis dediticiis.

14Vocantur autem (peregrini dediticii) hi qui quondam aduersus populum Romanum armis susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt.

15Huius ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut ciues Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.

§ 14. Ср. Isid. Or. 9. 4. § 49. Theophilus. I. 5. § 3.
§ 15. Ср. Isid. Or. 9. 4. § 50.