Pagina:Институции Гая (1891).djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sulto ad legem Fufiam Can|iniam facto prouisum est, ne in potestate debitoris 'esset, eius legis 'auctoritatem per hanc artem euertere.

21bEx iure Quiritium | fit seruus noster non per hoc solum, quod pecunia 'nostra conparatur, | 'sed ulterius requiritur iusta serui acquisitio pro|pterea quod quaedam 'etiam non iustae sunt acquisitiones: nam | ea, quae traditione alienantur, quamuis res mancipi sint, nec uel 'mancipatione uel in iure cessione uel usucapio|ne acquiruntur, tantum in bonis fiunt.

22Latinus fit ex | lege Aelia Sentia seruus minor xxx annorum testamento libe|'ratus; quanquam Latinum ipsa lex Aelia Sentia nondum fecit; item qui ea aetate | maior а domino, cuius est in bonis, 'quamuis iusta manumissione | manumittitur, uel qui inter amicos liberatur, si

§ 21b. Ср. Ulр. I. 16. Dosith. § 9.
§ 22. Ср. Ulр. I. 10. 12. Dosith. §§ 5. 6.