Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


25Hi uero qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam quilibet pregrinus, nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod plerisque placuit.

26Pessima itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad ciuitatem Romanam datur.

27Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum publice uenire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium seruiant, neue umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, serui populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.

§ 25. Ср. Ulp. XXII. 2. XX. 14.
§ 26. Ср. § 3 J. 1, 5. L. 29. § 1. D. 29, 1.
§ 27. Ср. L. 29. § 1. D. 29, 1. Isid. Or, 9. 4. § 52.