Pagina:Институции Гая (1891).djvu/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nis sit, et filius, si et ipse eiusdem) condicionis sit, ciues Romani esse iubentur.

30Ideo autem in hujus persona adiecimus 'si et ipse eiusdem condicionis sit', quia si uxor Latini ciuis Romana est, qui ex ea nascitur, ex nouo senatusconsulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, ciuis Romanus nascitur.

31Hoc tamen ius adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est.

32Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probaverit, potest mater eius causam

§ 30. Ср. Ulp. III. 3.
§ 31. Ср. Ulp. III. 4. § 5 J. 2, 23.
§ 32. Ср. Gaj. III. 5.