Pagina:Институции Гая (1891).djvu/89

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

filiam uxorem duxisset; sororis nero filiam uxorem ducere non licet, et haec ita principalibus constitutionibus significantur. | Item amitam et materteram uxorem ducere non licet.

63Item eam quae mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna autnouerca fuit, ideo autem diximus „quondam“ quia si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest, quia neque eadem duohus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere.

64Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere uidetur neque liberos: itaque hi qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere uidentur, patrem nero non utique; nec ob id in potestate

§ 63. Ср. §§ 6. 7. J. 1, 10. Ulp. V. 6. Paul. 2. 19. § 5.
§ 64. Ср. § 12. J. 1, 10.