Pagina:Институции Гая (1891).djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

probare, et ita filius quoque eius et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse, idem iuris est si peregrino tamquam Latino ex tege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatusconsulto cauetur. idem iuris est aliquatenus si ei qui dediticiorum numero est, tamquam ciui Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potestatem patris non redigitur.

69Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse cre|deret, (e lege Aelia Sentia) nupserit, potest ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita om-