Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/99

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat; aliter uero contracto matrimonio eum, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse civem Romanum; sed hoc iure utimur, 'quod senatusconsulto auctore diuo Hadriano significatur, ut quoquo modo ex Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nascatur.

81His conuenienter etiam illud senatusconsultum diuo Hadriano auctore significavit, ut (qui) ex Latino et peregrina, item contra (qui) ex peregrino et Latina nascitur, matris condicionem sequatur.

82Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero iure gentium seruus nascitur, et contra ex libera et seruo liber nascitur.

83Animaduertere tamen debemus, ne iuris gentium re-

§ 81. Ср. Gaj. I. 30. 66.
§ 82. Ср. Ulp. V. 9. Paul. 2. 24. §§ 1-3.
§ 83. Ср. L. 24. D. 1, 5.