Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/128

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


tas regum vel antiquam tenuram, habeant custodiam earum cum vocaverint.

Formula:АбзацSi rex Walenses dissaisierit vel elongaverit de terris vel libertatibus, vel de rebus aliis in Anglia vel in Wallia, eis statim sine placito reddantur; et si fuerint djssaisiti vel elongati de tenementis suis Anglie per patrem vel fratrem regis sine juditio parium suorum, rex eis sine dilatione justiciam exhibebit, eo modo quo exhibet Anglicis justiciam de tenementis suis Anglie secundum legem Anglie, et de tenementis Wallie secundum legem Wallie, et de tenementis Marchie secundum legem Marchie; idem facient Walenses regi et suis.

45. Ut rex reddat filium Lewelini et preterea omnes obsides de Wallia, et cartas que eis liberate fuerunt in I securitatem pacis.

Formula:Rbrace nisi aliter esse debeat per cartas quas rex habet per juditium archiepiscopi et aliorum quos secum vocare voluerit.

46. Ut rex faciat regi Scottorum de obsidibus reddendis, et de libertatibus suis, et jure suo, secundum formam quam facit baronibus Anglie.

Formula:АбзацEt omnes foreste que sunt aforestate per regem tempore suo deafforestentur, et ita fiat de ripariis que per ipsum regem sunt in defenso.

Formula:АбзацOmnes autem istas consuetudines et libertates quas rex concessit regno tenendas quantum ad se pertinet erga suos, omnes de regno tam clerici quam laici observabunt quantum ad se pertinet erga suos.

Formula:АбзацНес est forma securitatis ad observandum pacem et libertates inter regem et regnum. Barones eligent. XXV. barones de regno quos voluerint, qui debent pro totis viribus suis observare, tenere et facere observari, pacem et libertates quas dominus rex eis concessit et carta sua confirmavit; ita videlicet quod si rex, vel justiciarius, vel ballivi regis, vel aliquis de ministris suis, in aliquo erga aliquem deliquerit, vel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressus fuerit, et delictum ostensum fuerit. IIII-or. baronibus de praedictis. XXV baronibus, illi IIII-or. barones accedent ad dominum regem, vel ad justiciarium suum, si rex luerit extra regnum; proponentes ei excessum, petent ut excessum illum sine dilatione faciat emendari; et si rex vel justiciarius ejus illud non emendaverit, si rex fuerit extra regnum, infra rationabile tempus determinandum in carta, predicti. IIII-or. referent causam illam ad residuos de illis. XXV. baronibus, et illi. XXV. cum communa totius terre distringent et gravabunt regem modis omnibus