Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est

timam aetatem haeredum. Si autem domini terrae nolunt solvere redemptionem illis quibus terrae datae sunt per dominum regem, iidem habeant custodiam haeredum cum maritagiis sine disparagalione, usque ad legitimam aetatem haeredum, et tunc haeredes solvant prout alii solverunt eis eisdem terminis.

16. Custodiae autem, quae debentur domino regi, maneant illis quibas concessae sunt per dominum regem, et, cum pervenerint ad legitimam aetatem, solvant redemptionem eisdem terminis quibus alii, et nulla fiat destructio ab hiis qui habent custodias; sin autem, fiat justitia contra illos secundum quod continetur in Magna Carta.

17. Omnes de castro sint in communi via et forma pacis, exceptis Henrico de Hastinges, et mutilatoribus nuncii domini regis; qui vii. annis puniantur vel in misercordia domini regis se ponant.

18. Si quis autem ad bellum de Lewes fuerit cum domino regiet post bellum sit exliaeredatus, quia noluit venire ad filium rogis et ejus adjutorium, dicat rex voluntatem suam de eo per fidele dictum suum.

19. Nemora ab eis qui tenent nunc non vendantur nec destruantur aliquo modo, nisi post terminum ultimum non observatum; necessaria tamen ad custodiam vel restaurationem domorum habeant illi quibus terrae locatae sunt per rogem; sin autem, graviter puniantur.

20. Si aliquis sit de quo timetur quod velit guerram facere seu procurare, provideant de domini legatus et rex securitatem quam viderint expedire, mittendo extra regnum ad tempus vel aliter sicut expedire viderint; ita tamen quod, si contingat illum impediri a solutione suae redemptionis, propter hoc non exhaeredetur.

21. Si aliquis non sit coutentus ista provisione, subeat judicium in curia domini regis infra festum Sancti Hilarii; extra regnum vero existens habeat inducias transmarinas secundum legem et consuetudinem terrae, ita tamen quod teneat se in pace, aliter non sit in forma pacis.

22. Quia rex tenetur multis qui eum juverunt et ei fideliter affuerunt, quibus de terris non providit, et quidam plus habent quam habere debent, provideat dominus rex de redemptione capienda quod abundanter eos rcspiciat, ne sit materia novae guerrae.