Mārcus. Ita vērō. Ad lūdum īre nōluī quia pēnsum meum facere nōn poteram. Sed pessimus ille medicus malum medicāmentum mihi dedit quod bibere nōlēbam. Itaque per fenestram effūgī.
Spectātōrēs. Iō triumphe! Iō triumphe!
Quīntus. Magister tē virgīs caedet.
Mārcus. Nihil cūrō. Pompam spectātē.
Spectātōrēs. Iō triumphe! Iō triumphe!
Decimus. Vidētisne Britannōs?
Mānlius. Abōminandī sunt omnēs!
Mārcus. Ecce! Ōva pūtida habeō. In Britannōs iaciam.
Quīntus. Sextus. Manlius. Dā mihi! Dā mihi!
Mānlius. Bene! Caput Britannis cuiusdam percussī.
Mārcus. Mactē virtūte! Ōvō meō oculum dextrum Britannicī ducis percussī. Habet! Habet!
Spectātōrēs. Iō triumphe! Iō triumphe!
Sextus. Cavē, Mārce! Lūdī magistrum videō.
Mārcus. Ō mē miserum! Ego effugiam.
Dē mūrō dēscendit sed magister eum videt.
Magister. Tē videō, Mārce! Venī hūc! [Mārcum comprehendit magister.] Abōminande puerule! Ā lūdō tē hodiē abstinuistī. Nunc autem ad lūdum redībimus et virgīs tē caedam.
Mārcus. Ō parce, magister, parce mihi!
Spectātōrēs. Iō triumphe! Iō triumphe!
Mārcus. Ō magister, vidēsne porcum istum? Ut magnus est.
Magister. Porcum dīcis? Ubi est? [Grunnit porcus.]
Mārcus. Ecce! Spectā!
Magister. Videō eum. Curre, Mārce, celeriter. Porcum comprehendere temptā. Sī porcum comprehendere poteris, tibi parcam.