| Mārcus. | Effigiēs. |
| Pater Mārcī. | Magister Lūdī. |
| Māter Marcī. | Sextus, discipulus quīdam. |
| Ancilla. |
Mārcus. [Apud mēnsam sedēns] Nōn possum facere pēnsum meum. [Stilum dēicit.] Auxilium mihi dā, optime pater.
Pater. [Quī ācta diurna lēgit] Nōlī mē irrītāre, pessime: nōn vacō.
Mārcus. [Submissā vōce] Quam īrācundus est! [Clārā vōce] Nōlō incommodō tibi esse, sed nōn longum est hoc mihi expōnere: vereor nē magister ferulā mē percutiat nisi mē adiūverīs. [Lacrimāre sē simulat.]
Pater. Nōlī tē īnfantem praestāre, sed dīc mihi quid faciendum sit.
Mārcus. Oportet mē nārrāre dē Gallīs quī Capitōlium ascendērunt, dē ānseribus quoque quī vigilābant …
Pater. Ō stultissimum puerum! Simplex est rēs, neque necesse est ut tē adiuvem: tacē igitur, namque ācta diurna mihi sunt legenda.
Māter. [Quae iuxtā focum vestēs suit] Tempus est dormiendī, Mārce: num perfēcistī pēnsum tuum?
Mārcus. Nōndum perfēcī, māter, quia pater nōn vult mē adiuvāre.
Pater. Īgnāvissimus es: quid vīs dīcam?
Mārcus. Oblītus sum nōminis Rōmānī mīlitis quī Gallōs dē summō Capitōliō dēturbābat.
Pater. Ō sceleste, abī ad lectulum tuum: epistulae mihi sunt scrībendae.