Jump to content

Pagina:APPLETON – Ludi Persici.pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
25

Mārcus. [Susurrāns] Putō eum nescīre.

Pater. Quid dīxistī, scelerātissime? Abī ad cubiculum sine morā.

Mārcus. Sed nōndum cēnam ēdī: ieiūnus sum.

Māter. Sine eum, pater, pēnsum suum perficere. Festīnā, tamen, Mārce, namque iamdūdum oportet tē dormīre.

Mārcus. Nōn meminī nōminis: quaeram autem ē librō: mē miserum! Ubi est liber meus? Putō mē eum āmīsisse: rogābō ancillam num eum vīderit.

[Tintinnābulō ancillam accit.]

Ancilla. [Intrat] Nōnne tintinnābulum tinniit?

Mārcus. Vīdistīne usquam librum meum?

Ancilla. Vīdī sordidum quendam librum quī humī in aulā iacet: nesciō utrum tuus sit necne.

Mārcus. Adfer mihi: putō eum esse meum. [Ancilla exit ut librum quaerat.] Utinam perficerem.

[Ancilla cum librō redit.]

Ancilla. Hic est liber quem vīdī.

[Mārcō librum dat.]

Mārcus. [Librum accipit.] Stultissimam ancillam! Gallicus est hic liber.

Ancilla. Semper negligēns es.

[Exit.

Māter. Tempus dormiendī est, Mārce: dā mihi ōsculum et ad cubiculum abī.

Mārcus. Sine mē manēre paulō diūtius, māter.

Pater. [Sevērā vōce] Pare mātrī tuae, statimque abī.

Mārcus. [Mātrī suae appropinquāns] Bene dormiās. [Sēcum loquitur dum ad cubiculum abit.] Quid mē fīet cum ad lūdum īverō opere īnfectō?

[Exit.
Āctus Secundus. Cubiculum Marcī.

Mārcus. [Mēdiā nocte ē somnō excitātus] Quis adest? Paternē an māter es?

Effigiēs. Quam dulcem linguam! Loquere iterum, per tē deōs ōrō.