Mārcus. Nesciō quis sīs: dīc mihi unde vēneris et quid velīs.
Effigiēs. Ab īnferīs vēnī, optime puerule: vāgor per tōtum mundum ut aliquem inveniam quī mēcum colloquī possit: sed omnēs barbarī esse videntur, quippe quī nōn intelligant linguam Latīnam. Gaudeō tamen quod tē invēnī. Dīc mihi quālem ad cīvitātem pervēnerim.
Mārcus. In Angliā es, nōsque Anglī sumus.
Effigiēs. Pessima est regiō: semper pluit, vel cālīgō tenebricōsa omnia tegit: vix sōlem vīdī ex quō hūc vēnī: utinam apud īnferōs essem! Cīvēsque vestrī stultissimī sunt quī nōn possint Latīnē loquī: sed unde accidit ut tū possīs?
Mārcus. Latīnam linguam in lūdō discō. Ego quoque gaudeō quod hūc advēnistī, namque poteris beneficium mihi praebēre.
Effigiēs. Quam dulce est iterum meam audīre linguam: dīc igitur quid velīs: faciam quodcumque est: sed quid est tibi nōmen?
Mārcus. Mārcus est mihi nōmen: quid est tibi?
Effigiēs. Mānlius sum, quī Capitōlīnus quoque appellor.
Mārcus. Ō beātum mē! Nūperrimē cōnābar nōmen tuum in memoriam revocāre.
Effigiēs. Num iam periit glōria mea? Quam ingrātī sunt hominēs!
Mārcus. Nōlī īrāscī: nōn rē vērā oblītus sum: ē memoriā modo exciderat: num rē vērā is es quī Gallōs dē Capitōliō dēturbāvit?
Effigiēs. Doctissimus es puer, quī nōn modo Latīnē loquī possīs sed etiam gestōrum Rōmānōrum bene memineris! Rēctē dīxistī, ipse meā manū dēturbāvī.
Mārcus. Velim dē hāc fābulā audīre, namque maximē mihi placet. Nōn multum, putō, āfuērunt Gallī quīn Rōmam caperent.
Effigiēs. Ānserēs tamen eīs obstitērunt quōminus id facerent.