Jump to content

Pagina:APPLETON – Ludi Persici.pdf/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32

cōnfessus est sē parietem perfōdisse: sē scelus admīsisse vehementer negat. Cūr enim perfōdit? Ut pecūniam auferret? Minimē, nihil enim pecūniae inerat. Num putātis, iūdicēs, quemquam tam stultum esse ut velit scrīnium vacuum summō cum perīculō auferre? Nēmō hoc crēdere potest. Sed reus reī pūblicae causā scrīnium abstulit, iamque in medium posuit quae abstulerat. Epistulae sunt quās nesciō quō modō hic cognōvit ab hoste missās esse. Ūnam modo sententiam ex ūnā epistulā vōbīs recitābō:——

“Sī igitur nūntiāveris nōbīs quot mīlitēs in urbe sint hanc pecūniam accipiēs. Nostrī mox urbī appropinquābunt; tū modo portam urbis pandē...”

Sed putō mē satis recitāvisse. [Cōnsīdit.] Praetor. Reus, ut vidētur, petītōrem accūsat: crīmen maiestātis est, dē quō vōs, iūdicēs, sententiam dare nōn potestis: quaestiōnem iubēbō cōnstituī. Nunc autem dē fūrtō sententiās date. [Ad vigilem quemdam versus] Venī hūc. [Tabellās eī dat] Iūdicibus tabellās distribue.

[Tabellae iūdicibus dantur, quī reum absolvunt.]

Reus absolvitur. Tullus autem retinendus est ut dē crīmine maiestātis quaerāmus.

[Vigilēs Tullum comprehendunt et abdūcunt: omnēs exīre coepērunt.]

Fūr prīmus. [Patrōnō suō grātulāns] Grātiās tibi agō quam maximās … Fūr alter. Ego quoque; quam praeclāram ōrātiōnem habuistī!

Causidicus. Nihil est cūr mē remūnerēminī: valēte.

[Exit.]

Ambō fūrēs. (Ūnā vōce) Valē!

Fūr alter. [Cum prīmō fūre loquitur dum abeunt] Nēminem umquam tē callidiōrem vīdī, sed nesciō quō modō cognōveris epistulās inesse.

Fūr prīmus. [Submissā vōce] Meā manū imposuī, namque ab hostium duce eās accēperam herī, atque