Haec pagina emendata est
37
PERSEUS
PERSÕNAE.
| Perseus. | Cēpheus, rēx Aethiopum. |
| Ācrisius, avus Perseī. | Andromeda, fīlia Cepheī. |
| Danaē, māter Perseī. | Mīlitēs. |
| Polydectēs, rēx Serīphī. | Servī. |
| Apollō. | Cīvēs. |
| Graeae. | Artifex. |
| Medūsa. | Piscātor. |
Gorgones Cēterae.
| |
SCAENA PRIMA. Spēlunca, ubi est ōrāculum Iovis.
Ācrisius. [Magnō terrōre affectus, spēluncam adit] Ō Iuppiter, maxime deōrum, ōrāculum ā tē petō ut sciam quid sit faciendum. Namque Perseum nepōtem meum timeō, nē rēgem sē faciat. Dīc mihi igitur quid sit faciendum.
Vōx. [Ex interiōre spēluncae parte audīta] Cavē Perseum; magnopere timendus est.
Ācrisius. [Clārā vōce] Grātiās tibi agō prō tam clārō respōnsō. [Submissā vōce] Occīdam eum sine morā. Iamque oportet mē domum redīre. [Exit.]
[Perventum est ad rēgiam Ācrisī, ubi multī mīlitēs servīque multī Ācrisium ab ōrāculō redeuntem excipiunt.]
SCAENA SECUNDA. Rēgia Ācrisī.
Ācrisius. Ubi sunt Danaē atque Perseus?
Mīlitēs. Nescīmus, domine.
Ācrisius. Quaerite igitur, atque dūcite eōs ad mē.
[Exeunt mīlitēs quī mox redeunt cum Perseō Danaēque.]