sē praestāre; nam iamdūdum adulēscēns es. Cape arma igitur et virtūtem praestā. Persēus. Equidem vērō iamdūdum abīre cupiō; sed māter mīhi obstat quōminus abeam. Semper enim timet nē in aliquod perīculum cadam. Sed sī placet tibi, domine, statim abībō.
Polydectēs. Placet mihi: abī sine morā, et caput Medūsae mihi refer.
Perseus. Nesciō ubi sit Medūsa: sed advenam videō quem ōrābō ut viam mihi dēmōnstret. [Advenae appropinquāns.] Scīsne ubi Medūsa habitet?
Apollō. Haec est via quae ad Graeās, sorōrēs eius, fert. Prīmum oportet tē ad Graeās īre ut magicam galeam accipiās. Ego falcem tibi dabō speculumque quae magnō tibi erunt auxiliō.
Perseus. Prō falce grātiās tibi agō: sed speculō cūr opus est?
Apollō. Per speculum spectā dum Gorgonibus appropinquās, nisi vīs in saxum vertī.
Perseus. Hoc faciam. Nunc hāc viā prōgrediar.
Graeae. [Perseum videntēs] Advena quīdam appropinquat.
Perseus. Salvēte, mātrōnae. Galeam magicam petō; num vultis mihi dare? [Gladium stringit.] Graeae. Gladium dēpōne, atque abī: licet tibi habēre galeam.
Medūsa. Putō aliquem appropinquāre.
Gorgonēs cēterae. Nōn poterit nōbīs nocēre: statim in saxum vertētur.
Medūsa. Sed oculōs ad nōs nōn intendit: vereor nē