Jump to content

Pagina:APPLETON – Ludi Persici.pdf/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41

laedat mē. Ecce! in speculum īnspicit: nōn dubium est quīn fortis sit.

Perseus. [Medūsam aggressus] Horribilī speciē mōnstrum es: occīdam tē falce meā.

[Caput Medūsae abscīdit.]

Gorgonēs. Succurrite, sorōrēs: Medūsa mortua est. Perseus. Succurrite, sī vultis: namque invenīre mē nōn poteritis. [Galeam magicam induit.]

Gorgonēs. Ē cōnspectū ēvāsit: vix dubitāre possumus quīn deus sit.

SCAENA SEXTA. Ōrāculum deī Ammōnis.

Cēpheus. Ō Iuppiter omnipotēns, cōnsilium ā tē petō; quid enim faciendum sit nesciō. Saevissimum mōnstrum, quod Neptūnus mīsit, cottīdiē ē marī venit fīnēsque nostrōs vastat, hominēsque dēvorat. Dīc mihi igitur quōmodo ē tantō perīculō cīvēs extrahere possim.

Vōx. [Ē spēluncā audīta] Fīlia tua mōnstrō trādenda est: quod sī fēceris statim abībit.

Cēpheus. [Summō dolōre affectus] Mē miserum! Fīliam trādere nōn possum. Sed domum redībō; fortasse mōnstrum nōn redībit.

SCAENA SEPTIMA. Rēgia Cēpheī.

Cēpheus. Iterumne venit saevissimum mōnstrum?

Mīlitēs. Nōn vīdimus, domine. Spērāmus id numquam reditūrum esse.

Cīvēs. [Intrant] Salvē, optime prīnceps. Advenīmus rem terribilem nūntiātum; namque mōnstrum illud herī ē marī appropinquāvit lītorī duōsque piscātōrēs dēvorāvit.

Andromeda. Oportet tē, pater, ōrāculō pārēre. Nōn timeō prō patriā morī.

Cēpheus. Vix possum mīlitibus imperāre ut tē dēdūcant; sed faciendum est. Ō mē miserum! Miserrimamque puellam!

[Mīlitēs Andromedam abdūcunt.]