Mīlitēs. [Andromedā vīnctā] Iam vīncta est vinculīs: mōnstrum exspectēmus.
Perseus. [Intrat] Quid sibi vult hīc hominum concursus? [Andromedam videt.] Deōs immortālēs! Fōrmōsissima puella, vinculīs alligāta, lacrimat. Dīc mihi, per tē deōs ōrō, quam ob rem doleās.
Mīles quīdam. Moritūra est, domine. Namque Cēpheus, pater eius, mōnstrō eam trādidit ut cēterōs ē perīculō ēripiat. [Fremitus audītur.] Iamque putō mōnstrum appropinquāre: ego abībō.
Mīlitēs cēterī. Nōnne audīs fremitum? Mōnstrum appropinquat; fugiāmus igitur nē in perīculum cadāmus. [Omnēs effugiunt.]
Perseus. Ignāvissimōs hominēs! Ego, quī Medūsam interfēcī, nūllum mōnstrum timeō. [Mōnstrum videt.] Medūsā tamen hoc terribilius est. Sed interficiendum est. [Gladiō suō mōnstrum interficit. Andromedam ē vinculīs solvere coepit.] Nōlī timēre; mōnstrum mortuum est.
Andromeda. Grātiās tibi agō prō tantō beneficiō: sed vereor nē mōnstrum tē laeserit.
Perseus. Tāle mōnstrum nōn potuit laedere Perseum, quī Medūsam occīdit.
Andromeda. Eāmus ad patris meī rēgiam ut sciat mē tūtam esse. Ego viam tibi dēmōnstrābō. [Exeunt.]
Perseus. Ad tē dēdūcō fīliam tuam quam dē mōnstrō servāvī.
Andromeda. Fortissimum sē praestitit, pater.
Cēpheus. Grātiās tibi agō quam maximās: anteā maximē dolēbam quia putāvī mē nōn iterum vīsūrum esse fīliam meam.
Perseus. Gaudeō quod cīvēs ē tantō perīculō servāvī.
Cēpheus. Nōn dubium est quīn mercēdem meritus