| Mangō prīmus | Servus Fōrmōsus |
| Mangō alter | Portitor |
| Servī | Āliī portitōrēs |
| Praetor |
| Patrōnī |
| Iūdicēs |
Mangō prīmus. Haud multum abest quīn portum attingāmus.
Mangō alter. Ipsam crepīdinem iam vidēre possum magnamque portitōrum multitūdinem quī nōs expectant.
Mangō prīmus. Mē miserum! Quantum pecūniae prō portōriō solvendum erit.
Mangō alter. Equidem certē vereor nē tōtum quaestum āmittāmus: nōnne fierī potest ut portitōrēs fallāmus?
Mangō prīmus. Optimum cōnsilium: sed rēs summī perīculī est; cavendum igitur est nōbīs: sed fortasse efficere possumus ut crēdant hunc tam fōrmōsum servum ingenuum esse.
Mangō alter. Sciō quid faciendum sit: bullam et praetextam togam eī impōnēmus.
Mangō prīmus. Quālem sollertiam prae tē fers! Haec statim faciāmus. [Īnsignia ingenuitātis servō fōrmōsō impōnunt.]
Mangō alter. Quam pulchram speciem prae sē fert! Crēderēs eum rē vērā esse ingenuum!
Mangō prīmus. Bene fēcistī; nunc autem tacē: iam in portū sumus et portitōrēs adsunt.