Jump to content

Pagina:APPLETON – Ludi Persici.pdf/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Īnsula Cyclōpum
Persōnae
Polyphēmus.
Comitēs Eius. Aliī Cyclōpēs.


Ulixēs. Nesciō quālem ad terram pervēnerimus: vōs tamen reliquī hīc manēte prope lītus dum ego paucīs cum comitibus ad interiōrem partem terrae prōcēdō ut quālis sit rēgiō quālēsque incolae sint reperiam.

Comitēs. Nōs vērō manēbimus, tū tamen cavē nē in perīculum veniās.

Ulixēs. Cavēbō mihi atque comitibus: sed quis vult mē sequī?

Comes prīmus. Ego volō.

Comes secundus. Ego quoque veniam.

Comes tertius. Numquam tibi dēerō.

Comes quārtus. Tē persequar quōcumque volēs dūcere.

Comes quīntus. Neque ego quidem dubitābō quīn cōnsequar.

Ulixēs. Venīte igitur mēcum, amīcī: vīnumque vōbīscum adferte nē in itinere sitiāmus. [Ulixēs quīnque cum comitibus ē lītore ad interiōrem īnsulae partem proficīscitur.]

Ulixēs. Spēluncam videō, prope quam multa ovium haedōrumque pecora circumstant.

Comes prīmus. Sed spectā gigantem quī pecus cūstōdit: vereor nē nōbīs noceat.

Comes secundus. Nōn videt nōs: ad pecus oculōs intendit.

Comes tertius. Ūnum modo oculum in mediā fronte habet.

Comes secundus. Nīl refert: nōs vīdēre nōn potest.