Jump to content

Pagina:APPLETON – Ludi Persici.pdf/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
52
 
“Sequitur Vāram Vibia.”
Persōnae
Umbricius
Cordus, poēta et amīcus Umbricī
Davus, servus surdus
Clientēs
Andromachus, artifex
Poēta prīmus
Poēta secundus
Poēta tertius
Iānitor
Scaena Prīma

Umbricius. Cordus dīxit sē hodiē ventūrum esse; poētārum praeclārissimus—sōlus igitur admittendus est. Servum iubēbō cēterōs exclūdere. Ēia, Dāve, age, hūc venī! Stulte, num audīs? Omnium surdissimus est. Venī hūc, pessime. Vocō tē. [Dāvus appropinquat.] Cūrā ut Cordum poētam sōlum admittās, cēterōs exclūdās. Intelligisne?

Dāvus. Intelligō, domine. Nēminem nisi poētam admittam. [Abīre coepit.]

Umbricius. Ēia Dāve, redī. Hūc, hūc stulte! Artificem quoque quaere quī operculum cistae meae affīgat. Hoc quam celerrimē cūrā faciendum sī nōn vīs vāpulāre.

Dāvus. Hoc statim faciendum cūrābō, domine: [Iānitōrī appropinquāns.] Semper dormit. [Iānitōrem ē somnō excitat.] Cūrā nēminem nisi poētam admittās. Ego artificem quaerō.

Turba clientium. [Extrā iānuam] Venīmus salūtandī causā. Aperī iānuam!