Jump to content

Pagina:APPLETON – Ludi Persici.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
54

quid faciam? quō fugiam? [Turbam poētārum recitantium circumspicit atque ē scaenā effugit.]

[Omnēs poētae, dum carmina sua recitant, perambulant gradātimque exeunt.]
Fīnis Scaenae Prīmae.
Scaena Secunda.

Dāvus. Haec est cista. Istud operculum affīgendum.

Andromachus. Opus erit clāvis, malleō, tignō, fortasse restī. Clāvōs nōn habeō. Malleus est domī. Nunc autem quaeram, cum invēnerō redībō.

[Exit.

Dāvus. Artificēs Rōmānōs!

[Exit.

Umbricius. [Intrat] Iam quiēscere possum. Locus poētīs vacuus mīrāculō est. [Poētārum vōcēs audit.] Mē miserum, appropinquāre videntur. Quid faciam. Quō mē cēlem? [Cistam videt.] Optimum cōnsilium est; in cistā latēbō. [In cistā latet. Mox Cordus intrat carmen recitāns. Dāvus cum artifice redit poētamque recitantem dēpellit.]

Dāvus. Nunc operī incumbe. Nōlī tempus terere. Satis habēs īnstrūmentōrum. Incipe modo. [Artificem ferulā percutit.] Namque sī iterum officium tuum neglēxeris poenās dabis. Saevissimus est dominus quī nōn parcet tibi. Incipe igitur sī nōn vīs verberārī.

Andromachus. Ecce, incipiō. Nōlī īrāscī. Sed audī. Nōnne audīvistī vōcem? [Umbricius ē cistā clāmat.]

Dāvus. [Quippe quī surdus sit Umbricium nōn audit] Cūr cessās, pessime? Perge, perge. Semper loqueris. Nihil agis. [Artificem percutit.]

Andromachus. Parce, parce. Affīgere volō, sed putō aliquem inesse.

Dāvus. Iterum loqueris. Tacē, tacē! Tempus est agendī, nōn loquendī.

Vōx Umbricī. Nōlī affīgere operculum. Sine mē exīre. [Andromachus iterum vōcem audiēns, iterum cessat.]