Ōlim in fīnibus Indōrum ab Americānīs cōnstitūta est prōvincia maxima, ex quā pars quaedam etiam nunc Indiāna appellātur. Prōvinciā cōnstitūtā rēx Indus, nōmine Tecumsa, quī nē[1] cīvēs suī brevī patriam tōtam[2] dīmitterent timēre coeperat, omnibus locīs[3] palam dīcere nōn dubitāvit sine cōnsēnsū[4] omnium nātiōnum Indīs[5] agrum nullum vēndendum esse; ac postrēmō, conciliīs undique convocātīs, barbarōs hortātus est ut sē sequerentur hostīsque invīsōs ē fīnibus suīs expellerent.
Deinde, cum ad caput prōvinciae lēgātī conveniendī causā iter fēcisset, quamquam in lēgātī aedium vestibulō[6] ipsī[7] comitibusque subsellia[8] posita erant, ibi sedēre nōluit: terram enim cōnfīrmāvit esse Indōrum mātrem, sēque in eā stāre mālle; itaque lēgātus ad colloquium in silvam prōgredī coāctus est. Ibi dum colloquuntur, Tecumsa vehementer est īrā commōtus, eiusque comitēs secūrīs cōnfestim arripuērunt. Sed Americānī paucī[9], quī adstābant, statim expediērunt[10] arma, mīlitēsque summā celeritāte ad lēgātum dēfendendum[11] adcurrērunt[12]; quibus rēbus territī, Indī nihil tum ausī sunt. At lēgātus, quī plānē sentiēbat cum barbarīs sibi mox dīmicandum esse, cōpiās satis magnās
- ↑ nē: depending on timēre, l. 5.
- ↑ tōtam: translate by an adv..
- ↑ omnibus locīs: cf. p. 82, l. 6.
- ↑ cōnsēnsū: cōnsēnsus, -ūs: m., concurrence.
- ↑ Indīs: dat. case.
- ↑ vestibulō: vestibulum, -ī: n., entrance court.
- ↑ ipsī: Tecumsa.
- ↑ subsellia: subsellium, -ī: n., bench.
- ↑ paucī: the few.
- ↑ expediērunt: i.e. expedīvērunt.
- ↑ ad lēgātum dēfendendum: cf. the construction with causā, l. 11.
- ↑ adcurrērunt: adcurrō, 3, -currī, -cursum est: run up.