cōnfēstim extinxērunt, nē ab hostibus cōnspicī possent[1]. Sīc trīs ferē hōrās in nocte obscūrā ab Americānīs fortissimē pugnātum est; tum prīmā lūce, ēruptiōne factā, in fugam coniēcērunt hostīs, oppidumque incendērunt.
Oppidō incēnsō Tecumsa, postquam rediit, cōnsilia sua perficere nūllō modō potuit; paucīs autem post mēnsibus, cum Americānī Britannīs bellum indīxissent[2], in exercitū Britannicō lēgātus[3] factus est.
Ōlim, cum in prōvinciīs, quae ad meridiem spectant, Americānī cum Britannīs diū gessissent bellum ac saepe superātī essent, dux quīdam Americānus ad imperātōrem alium litterās mittere volēbat; at prīmō reperīrī poterat nēmō, quī eās dēferre audēret[4], quod undique hostēs viās obsidēbant. Postrēmō autem mulier quaedam, “Ego litterās adferam,” inquit; “quidvīs audēre mālō, quam[5] domī animō morārī suspēnsō.”
Equō adductō, nūntia[6] sine morā cōnscendit, ac, cōnfēstim profecta, in itinere ab hostibus intercepta est. Quam captam[7] mīlitēs maximā dīligentiā custōdiērunt, dōnec mulier vocārī posset[8], quae litterās quaereret, sī quae[9] forte nūntiae vestīmentīs tēctae essent.
Dum vērō mulier exspectātur, nūntia litterās celeriter
- ↑ possent: subject, mīlitēs, see p. 91, l. 19.
- ↑ cum . . . indīxissent: translate by a particip. phrase, Britannīs: translate the dat. “upon.”.
- ↑ lēgātus, -ī: m., an officer.
- ↑ audēret: would venture.
- ↑ quam: (rather) than.
- ↑ nūntia, -ae: F., messenger.
- ↑ captam: i.e. after her capture.
- ↑ posset: could.
- ↑ sī quae: cf. p. 65, l. 2.