perlēgit, cumque eās discerpsisset[1], frāgmenta[2] chartae[3] ēdit singula. Quae rēs eī salūtī fuit[4]: altera enim mulier, cum postrēmō vēnisset, nihil scīlicet invenīre potuit; quārē mīlitēs, veniā contumēliae[5] petītā, nūntiam incolumem abīre passī sunt. Illa autem summā celeritāte ad castra Americāna contendit[6], imperātōremque certiōrem fēcit dē rēbus omnibus, quae in litterīs scrīptae erant.
In exercitū Americānō ōlim erat centuriō quīdam, nōmine Iasper, quī semper in perīculīs maximīs libenter versābātur[7]. Sīcut, cum Britannī castra quaedam oppugnārent, vēxillum[8]que Americānum tēlīs abreptum in terram extrā mūnītiōnēs cecidisset, inter tēla, quae plūrima[9] hostēs coniciēbant, ē castrīs ērūpit ille, vēxillumque arreptum in vāllō rursus posuit.
Ac paulō post, cum cōgnōvisset Americānōs paucōs ā Britannīs capitis[10] damnātōs Savannam[11] ad mortem[12] dēdūcī, ūnō cum comite profectus, ad fontem haud procul ab eā urbe in īnsidiīs latēbat, ut cīvibus suīs, sī posset, auxiliō esset. Mox in cōnspectum vēnērunt captīvī, quōs mīlitēs decem
- ↑ discerpsisset: discerpo, 3, -cerpsī, -cerptus: tear up.
- ↑ frāgmenta: frāgmentum, -ī: n., bit.
- ↑ chartae: charta, -ae: f., paper.
- ↑ fuit: proved to be.
- ↑ contumēliae: translate the gen. “for”, cf. audāciae, p. 39, l. 2.
- ↑ contendit: pushed on.
- ↑ libenter versābātur: freely, delighted to be.
- ↑ vēxillum, -ī: n., flag, cf. the Roman flags shown on p. 162.
- ↑ plūrima: freely, thick and fast.
- ↑ capitis: cf. p. 47, l. 16, and the note.
- ↑ Savannam: see the note on p. 79, l. 21.
- ↑ ad mortem: i.e. to execution.