custōdiēbant; ē quibus[1] octō, ubi ad fontem perventum est, armīs sub arboribus relictīs, aquam haurīre[2] properāvērunt. Tum Iasper eiusque amīcus ērūpērunt ē latebrīs, duōbus[3]que custōdibus occīsīs mīlitēs cēterōs sē dēdere coēgērunt: deinde cum[4] captīvīs Britannicīs atque cīvibus, quōs servāverant, cōnfēstim ad[5] castra Americāna sē contulērunt.
Haud semper autem Iasperō[6] rēs tam fēlīciter ēvēnērunt; paucīs enim post annīs interfectus est, cum summā audāciā prōcucurrisset ex aciē atque in hostium vāllō vēxillum[7] dēfīxisset Americānum.
Nunc mihi pauca dīcenda sunt dē rēbus gestīs Americānī cuiusdam, nōmine Iacsōnis, quī obscūrō locō[8] nātus, postrēmō reī pūblicae prīnceps factus est. Quī adhūc[9] puer in bellō, quod prīmum[10] Britannī cum Americānīs gessērunt, fortiter versātus, ūnā cum frātre ab hostibus captus, in carcere morbō gravī affectus est. Māter autem brevī efficere potuit ut[11] fīliī ambō cum captīvīs[12] Britannīs commūtārentur[13].
Multīs post annīs, cum Britannī iterum[14] cum Americānīs
- ↑ quibus: i.e. mīlitibus.
- ↑ haurīre: hauriō, 4, hausī, haustus: draw.
- ↑ duōbus: the two.
- ↑ cum: conjunction.
- ↑ ad: near.
- ↑ Iasperō: etc.; cf. the similar phrase, p. 43, l. 16.
- ↑ vēxillum: cf. p. 93, l. 11.
- ↑ locō: station, for syntax, cf. the note on p. 71, l. 4.
- ↑ adhūc: (while) still.
- ↑ in bellō, quod prīmum: i.e. in prīmō bellō, quod.
- ↑ efficere . . . ut: freely, arrange that; lit. what?.
- ↑ captīvīs: translate as adj..
- ↑ commūtārentur: commūtō, 1: in connection with this verb, cum may be rendered “for.”, exchange.
- ↑ iterum: i.e. from the year 1812 on.