autem captīvus quīdam, quī minus dīligenter custōdiēbātur, mare clam exsiluit, ac nandō incolumis pervēnit ad lītus: quī sine morā oppidānōs dē cōnsiliīs pirātārum certiōrēs fecit. Quō nūntiō acceptō, oppidānī summā dīligentiā bona sua cēlāre coepērunt. Deinde, postquam pīrātae ē nāvibus ēgressī mīlitēs paucōs, quī oppidō erant praesidiō relictī, in fugam coniēcērunt, cīvēs ipsī, aedibus clausīs, tēla in hostēs prīmō coniēcērunt plūrima sed postrēmō, timōre dētrimentī etiam maiōris coāctī, sē maestī dēdidērunt. Quōs omnīs pīrātae, victōriā potītī, in templa quaedam coēgērunt. Ubi illī fame sunt paene necātī; victōrēs enim interim tam bene se habēbant, ut omnīnō captīvōrum miserōrum oblīvīscerentur.
Abhinc multōs annōs Americānī, antequam rēs pūblica valida facta est, tribūtum pendere solēbant cuidam rēgī Africānō, nē pīrātae eārum regiōnum (quī sub eius imperiō erant) nāvēs suās spoliārent. Ōlim, cum praefectus Americānus tribūtī istīus ferendī causā ad Āfricam nāvigāsset, rēx ille, quī forte nūntium cum dōnō Bȳzantium hōc ferē tempore