Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ad rēgem suprēmum[1] mittere volēbat (nam ipse quoque tribūtum pendere[2] cōgēbātur), ab[3] Americānīs postulāvit ut nāve suā hanc rem susciperent. Praefectus scīlicet sē nōlle respondit; sed rēx, “Nōnne servī estis?”[4] inquit: “nōnne tribūtum mihi penditis? Hanc rem mehercle[5] nisi cōnfēstim suscipiētis, nāvēs omnēs Americānae, quae in marī Mediterrāneō nāvigant, ā pīrātīs statim capientur.” Praefectus igitur animō haud aequō Bȳzantium[6] proficīscī coāctus est: ubi autem rēx suprēmus Americānōs summō accēpit honōre; cumque discēderent, ducī etiam dedit diplōma[7].

Cum nāvis paucīs post diēbus ad lītus Āfricae rursus appulsa esset, rēx Āfricānus, quī iam oblītus erat sē pollicitum esse nihil amplius ab Americānīs postulātum īrī, praefectum iussit iterum Bȳzantium nāvigāre; cumque id recūsāret[8], etiam mortem praesentem minātus est[9]. Tum praefectus diplōma[10] porrēxit; quō vīsō, tantus timor rēgis animum occupāvit, ut veniā contumēliārum[11] petītā Americānōs sine morā redīre domum paterētur.


LESSON 82
A Successful Ambuscade

Eō tempore, quō[12] colōnī cum Philippō, rēge Indōrum clārō, bellum gerēbant, oppidō quōdam ā barbarīs incēnsō,

  1. rēgem suprēmum: i.e. the Sultan.
  2. pendere: cf. p. 97, l. 15.
  3. ab: of.
  4. Nōnne . . . estis?: this combination assumes the answer “yes.”.
  5. mehercle: interjection, by my halidom; lit. (so help) me, Hercules.
  6. Bȳzantium: translate the acc. “for”, cf. p. 97, l. 19.
  7. diplōma, -atis: n., passport.
  8. recūsāret: object to; subject, praefectus.
  9. minātus est: minor, 1: threaten.
  10. diplōma: cf. l. 10.
  11. contumēliārum: cf. p. 93, l. 4, and the note.
  12. quō: when; lit. during which.