magna vīs frūmentī ab eīs integra in agrīs relicta est. Quō cōgnitō, imperātor colōnōrum, tantam frūmentī cōpiam nōn temerē dīmittendam ratus, ab oppidō fīnitimō[1] lēgātum cum mīlitibus proficīscī iussit, ut frūgēs[2] ad bellī sedem[3] reportāret. Ille igitur iūmenta[4] carrōsque statim coēgit multōs, ac cōnfēstim in agrōs illōs contendit; ubi nūllō impediente frūmentum omne in carrōs sine morā impositum est.
Postquam tamen cōpiās redūcere coepit, lēgātus silvās veritus (per quās tria mīlia passuum iter faciendum erat) mīlitēs prīmō armīs expedītīs prōgredī iussit. Cum vērō agmen ē silvā incolume ēvāsisset, omnia perīcula suōs iam effūgisse arbitrātus[5], viā minus dīligenter explōrātā, in īnsidiās subitō incidit[6], quās hostēs fēcerant in palūde quādam, per quam rīvus[7] parvus fluēbat. Quem ad locum ubi perventum est, repente audītus est undique ululātus Indōrum, tēlaque plūrima inmissa sunt. Quā rē novā permōtī mīlitēs nūllō modō resistere potuērunt, praesertim cum numerō barbarī multō essent superiōrēs. Quīn etiam ē proeliō colōnī vix septem octōve[8] effūgērunt; quārē propter clādem ibi acceptam hīc locus posteā “rīvus cruentus” appellābātur.
Eōdem bellō[9] quīdam colōnī in scaphīs ōlim eō cōnsiliō profectī sunt, ut cum Indīs fīnitimīs aut pācem facerent,
- ↑ fīnitimō: i.e. to the burned town.
- ↑ frūgēs: frūx, frūgis: F., fruit (of the earth), pl., crop.
- ↑ sedem: i.e. the base of operations.
- ↑ iūmenta: iūmentum, -ī: N., beast of burden, multōs: see the note on ratī, p. 82, l. 14.
- ↑ arbitrātus, etc.: use but one part in the English sentence.
- ↑ incidit: incidō, 3, -cidī: fall into, (in + acc.).
- ↑ rīvus: brook.
- ↑ octōve: i.e. octō + ve.
- ↑ eōdem bellō: for syntax, cf. prīmō bellō, p. 62, l. 15.