Gallus quīdam forte animadverterat, tertia ferē vigiliā ūnus mīles inermis paulum ascendit; cui deinde arma trādita sunt. Is sequentēs adiuvābat, illī rursus aliōs. Quō modō Gallī complūrēs ad summum collem tantō silentiō pervēnērunt, ut custōdēs nihil sentīrent quīn etiam nē canēs quidem excitātī sunt. Sed repente ānserēs Iūnonis sacrī clangōrem clārum ēdidērunt: quae rēs Rōmānīs salūtī fuit; nam M. Manlius, vir summae cōnstantiae, sonō ācrī auditō, comitēs ad arma vocāns cōnfēstim in prīmum Gallum impetum fēcit acerrimum, eumque dē saxō prōiēcit. Gallus cāsū suō aliōs quoque dēturbāvit et hostēs, magnō dētrimentō acceptō, etiam hōc cōnātū dēsistere coācti, in castra maestī sē recēpērunt.
Longum est cōnsilia nārrāre, quibus ūsī sunt colōnī eīs in bellīs, quae cum Britannīs et Indīs gessērunt. Sīcut ōlim, cum per prōvinciam Noveborācēnsem nāvis Britannica adversō flūmine nāvigāret, in ripā forte stābant līberī duo; quī veritī nē, sī agricolās armātōs exspectāssent, auxilium