Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/115

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

sērō adferrētur, cōnstituerunt, sī possent, Britannōs ipsī dēterrēre.

Post domum, quae in prōmunturiō posita erat, silva erat parva. Itaque līberī, cum ad aedēs cucurrissent, armīs cōnfēstim arreptīs, portā posticā in silvam clam ēgressī sunt; tum autem palam ē silvā in aedes cum armīs properāvērunt. Quod idem cum saepius fēcissent, Britannī, quī cōnspiciēbant procul nec quicquam plānē vidēre poterant, manum magnam in aedēs convēnisse ratī, pedetemptim tamen prōgredī persevērāvērunt: dum vērō praeter prōmunturium nāvigant, subitō alter ex līberīs inmīsit tēlum ac gubernātōrem graviter vulnerāvit; quī cum prōlapsus gubernācula ē manibus dīmīsisset, nāvis ē cursū flūmine secundō ferrī coepta est. Quam ob rem Britannī, sē sīc omnīs interficī posse arbitrātī, animō minimē aequō sē recēpērunt ad oppidum, unde nūper prōfectī erant.

LESSON 88
Horatius at the Bridge

Quae rēs memorābilis mē admonet dē facinore similī sed maiōre, quod Rōmae antīquitus ab Horātiō quōdam factum esse trāditur. Cum enim bellum ā rēge Porsinnā esset Rōmānīs indictum, Iāniculum impetū repentinō captum est