Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/118

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LESSON 89
A Favor Repaid

Ōlim Indus ignōtus in dēversōrium ēsuriēns[1] vēnit; cum[2] autem diū frūstrā vēnātus erat, cibum emere nōn potuit. Sed colōnus quīdam, quī animadverterat fame hominem esse paene cōnfectum[3], caupōnam[4] iussit cibum dare, ipseque pecūniam solvit. Indus colōnō grātiās maximās ēgit pollicitusque est sē semper beneficium memoriā custōditūrum.

Paucīs post annīs colōnus ipse ab Indīs captus est et in Canadam dēductus; ubi ā dominō in silvās saepe lignātiōnis causa[5] missus est. Ōlim, cum procul ab aedibus labōrāret, subitō in cōnspectum vēnit Indus[6] quīdam, quī eum hortātus est ut paulō post in locum certum ad colloquium venīret. Colōnus haud invītus pollicitus est; tum īnsidiās veritus cōnsilium mutāvit, neque ad locum vēnit cōnstitūtum. Paucīs post diēbus Indus eum iterum convēnit, iterumque hortātus est ut aliō diē ad locum dēstinātum[7] īret.

Quō ubi perventum est, Indus sē[8] sequī iussit, ac per silvās celeriter profectus est. Alter, etsī timor eius[9] occupābat animum, fīnem[10]que itineris omnīnō nesciēbat, est tamen secūtus; cumque diēs multōs per silvās iter fēcissent, postrēmō ad oppidum pervēnērunt, quod colōnus laetus ut suum[11] cōgnōvit. Tum dux, “Ego is[12] sum,” inquit, “quem tū abhinc multōs mēnsīs cibō iūvistī. Hōc modō referō grātiam[13].”

  1. ēsuriēns (-entis, part.): hungry.
  2. cum: inasmuch as.
  3. cōnfectum: exhausted.
  4. caupōnam: caupōna, -ae: f, mistress of (the) inn.
  5. lignātiōnis: cf. the use of the gerundive with causā to express purpose.
  6. Indus: m, the Indian.
  7. dēstinātum: dēstinātus, -a, -um: designated.
  8. : obj. of sequī.
  9. eius: modifier of animum.
  10. fīnem: m, contrast fīnēs.
  11. ut suum: as his own.
  12. is: m, the man.
  13. grātiam: f, contrast the meaning of grātiās, l. 5.