Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/122

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

hominem horrendīs exsecrātiōnibus accēpit, quod animō tam obstinātō rēsistere ausus erat; lēgātus autem minimē territus audācter respondit atque etiam maiōribus exsecrātiōnibus quam dux ipse ūsus est. Quae rēs eī salūtī fuit; nam pīrātae cēterī, novā rē dēlectātī, cachinnōs sustulērunt maximōs et ultrō vītam hominī concessērunt, quod male dīcendō ducem ipsum superāre potuerat.

LESSON 93
Colonization in Africa

Americānī Britannīque, cum dēmum plāne coepissent cōgnōscere mala, quae ab emptiōne servōrum oriuntur, colōniās in Āfricam statuērunt dēdūcendās esse, in quās lībertīnī mitterentur; illīsque temporibus erant etiam quī servōs ferē omnēs postrēmō sīc in patriam redūcī posse exīstimārent.

Colōniae, quae prīmō sunt eō dēductae, nōn erant validae, et saepe cum incolīs Āfricānīs pugnandum erat. Sīcut ōlim, cum colōnī quīdam prōmunturiō īnsulāque emptīs