Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/124

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

secundum lītus nūntiātō, pīrātae oppugnandī causā undique convēnērunt, et Americānī, etsī, ut nāvem levārent, in mare iēcerant omnia, postrēmō sē dēdere coāctī sunt.

Quā victōriā partā, rēx pīrātārum, veritus nē aliae nāvēs longae oppidum suum oppugnārent, Americānōs miserōs mūnitiōnes fīrmāre coēgit, cum interim ā pīrātīs captīvī tantā dlligentiā custōdiēbantur, ut, quamquam diēs noctēsque dē fūga cōgitābant, rem numquam perficere possent.

Eīs nautīs, quī noctū quoque labōrāre volēbant, pecūniam dedit rēx, cum opera sua vellet quam mātūrrimē perficī; illī autem pecūniam acceptam statim prōfūdērunt, et ēbriī per oppidum vagantēs iniūriās oppidānīs saepe intūlerunt. Tum mirīs modīs poenās dedisse dīcuntur hominis enim supīnī sola pedum verberābantur, idque saepe tam vehementer ut sanguis exīret. Interdum autem, pecūniā līctōribus datā, storeīs interpositīs nautae verberābantur, cum interim lēgātus huic reī praepositus (quī tamen extrā forēs carceris morārī solēbat) ex clāmōribus iūdicābat hominēs cruciātūs patī maximōs.

LESSON 95
A Prize Won and Lost (Continued)

Interīm pīrātae longam nāvem Americānam dē saxīs ētrūserant; quam ob rem captīvī scīlicet etiam molestius