Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/128

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

timōre maximō sēnsērunt; nesciēbant enim Gallīs ūllās esse scaphās, eōsque arte magicā effūgisse iūdicābant.

LESSON 97
Early Days in Liberia

Cum in Āfricā abhinc multōs annōs condīta esset rēs pūblica, quae Liberia appellātur, incolae eius regiōnis novae cīvitātī inimīcissimī erant. Nam advenae statuerant emptiōnem servōrum reprimendam esse, Āfrī autem quaestum suum dīmittere nōlēbant.

Ōlim prope colōniam quandam subitō multitūdō barbarōrum armātōrum per silvam viam rumpere audīta est. Sed in oppidō arma multa apud sacerdōtem quendam condita erant; quī, ūnā cum duōbus fabrīs, quī eīsdem in aedibus habitābant, tēla cōnfēstim in hostīs inmittere coepit, multōsque vulnerāvit. Dux tamen Āfrōrum paucīs cum comitibus fortiter prōgressus iam coepit perrumpere pālōs, quī circum aedēs in terrā dēfixī erant. Illum autem ūnus ex fabrīs statim tēlō interfēcit, barbarīque cēterī, hōc cāsū perterritī, cōnfēstim vertērunt terga et quam celerrimē in silvam sē contulērunt. At paulō post, molestē ferentēs ducem mortuum in colōnōrum potestāte relictum, corporīs quaerendī