Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/129

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

causā rediērunt, summāque virtūte identidem impetum in aedēs fēcērunt ācerrimum, dōnec, cum hōram amplius dīmicātum esset, subitō proeliō dēstitērunt et rursus maestī in silvam regressī sunt.

LESSON 98
An Experience with Robbers

Quondam in rīpīs illīus flūminīs, quī linguā Indōrum pater aquārum appellābātur, pīrātae multī in spēluncīs latēbant, ut nāvigia spoliārent, quae illīs temporibus mercibus variīs onusta ultrō citrōque nāvigābant; quīn etiam quōdam locō castra parva fēcerant, ibique summā audaciā nāvēs vel maximās adoriēbantur.

Quem locum ōlim negōtiātor locuplēs, ventum idōneum nactus, vēlīs passīs incolumis est praetervectus; quī autem ad rīpam nāvem suam appellere nōn ausus est, dōnec duo diēs inde adversō flūmine nāvigāvit. Interim vērō pīrātae, quī nāvem vīderant praetereuntem, nee praedam tam pulchram dīmittere volēbant, rēctā viā per silvam erant secūtī, et locō opportūnō in īnsidiīs iam latēbant; quī, nāve