Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/132

E Wikisource
Haec pagina emendata est

esset. Diū ille[1] hominem frūstrā quaerēbat, quī veste mūtātā[2] castra Britannica speculandī causā[3] adīre vellet; postrēmō autem ad hanc rem suscipiendam lēgātus adulēscēns repertus est: quī, vestīmentīs magistrī puerōrum[4] sumptīs, liburnicā vectus ad īnsulam incolumis pervēnit. Ubi Britannī, quī nihil suspicābantur, hominem līberē[5] circum castra omnia ambulāre passī sunt. Ille autem dīligenter faciēbat dēscrīptiōnēs[6]; commentāriōs[7] vērō, nē sibi essent dētrimentō[8], sī in manūs hostium vēnisset[9], Latīnē[10] scripsit. Tum paucīs post diēbus, rē bene cōnfectā, ad locum rediit, unde ad continentem trānsitūrus erat[11].

Dum autem ibi liburnicam exspectat, in dēversōriō ā perfugā quōdam cōnspectus est, quī Britannōs sine morā dē eius latebrīs certiōrēs fēcit. Itaque ab hostibus cōnfēstim missa est nāvis longa, quae hominem interciperet. Scaphā ē nāvī ad lītus appulsā, lēgātus scīlicet amīcōs adesse crēdēbat; quārē ē latebrīs palam prōgressus, in lītore facile captus est. Is[12] paulō post ā Britannīs capitis damnātus[13], fortissimē sē gerēbat; cumque tempus moriendī[14] iam adesset, aequissimō[15] animō “Hoc sōlum mē paenitet[16],” inquit, “quod[17] mihi est ūna vīta tantum, quam prō patriā largiar[18].”

  1. ↑ ille: omit in translating.
  2. ↑ veste mūtātā: i.e. in disguise.
  3. ↑ speculandī causā: i.e. as a spy; lit. what?.
  4. ↑ magistrī puerōrum: m, a tutor.
  5. ↑ līberē: adv., freely, or at will.
  6. ↑ dēscrīptiōnēs: dēscrīptiō, -ōnis: f, (a) drawing, cf. scrībō.
  7. ↑ commentāriōs: commentāriī, -ōrum: m, notes.
  8. ↑ dētrimentō: n, dat. of service (cf. praesidiō, p. 65, l. 4); translate freely.
  9. ↑ vēnisset: cf. factus esset, p. 121, l. 19.
  10. ↑ Latīnē: adv., in Latin.
  11. ↑ trānsitūrus erat: was to cross.
  12. ↑ is: omit in translating.
  13. ↑ capitis damnātus: cf. the note on p. 47, l. 16.
  14. ↑ moriendī: freely, of execution.
  15. ↑ aequissimō: fully composed.
  16. ↑ mē paenitet: causes me regret, paenitet, 2, paenituit.
  17. ↑ quod: that.
  18. ↑ largiar: subjunctive, For the phrasing of the whole clause, cf. p. 39, l. 17.