Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est

subsidiō[1] venīre posset; sē tamen invītum castra oppugnāsse, sed voluntātī[2] cēterōrum Gallōrum cīvitātem suam resistere nōn potuisse. “Nec tamen,” inquit, “Caesaris in mē[3] beneficiōrum immemor[4] sum; itaque vōs magnopere hortor, ut quam celerrimē exercitum vestrum[5] ad proxima hīberna dēdūcātis. Magna enim manus Germānōrum Rhenum nūper trānsiit[6], quōrum multitūdinī nūllō modō resistere poteritis. Quārē salūtī vestrae statim cōnsulite.”

Simul pollicitus est sē Rōmānōs per fīnēs suōs incolumēs iter facere passūrum.

Quā ōrātiōne habitā, discessit Ambiorīx; nūntiī autem rediērunt in castra lēgātōs[7]que dē rēgis verbīs certiōrēs fēcērunt.


LESSON 103
Division of Opinion in the Roman Camp

Q. Sabīnus et L.[8] Cotta lēgātī, rē repentīnā permōtī, ea verba, etsī ab hoste dicta erant, tamen nōn neglegenda[9] esse exīstimābant; itaque, cōnsiliō[10] convocātō, quid optimum factū[11] esset diū disputātum est.

Tribūnī[12] centuriōnēsque complūrēs nihil sibi temerē agen-

  1. subsidiō: n, dat. of service.
  2. voluntātī: voluntās, -ātis: f, for syntax, see the Vocab. under resistō, wish.
  3. in mē: acc., to me.
  4. immemor (-oris, adj.): unmindful.
  5. vestrum: vester, -tra, -trum: your.
  6. trānsiit: has crossed.
  7. lēgātōs: m, the commanders.
  8. L.: i.e. Lūcius, lēgātī: cf. l. 12.
  9. neglegenda: neglegō, 3, neglēxī, neglēctus: disregard, or ignore.
  10. cōnsiliō: n, council of war.
  11. factū: supine, to do, esset: subj. in indirect question.
  12. tribūnī: m, Of these there were six for each legion; in rank they stood next to the legion commander., (military) tribunes.