Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/138

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

hostem sibi timendum esse, sī modō omnēs idem probārent; in dissēnsiōne autem nūllam esse spem.

Cum iam ad mediam noctem disputātum esset, tum dēmum Sabīnī sententia superāvit, ac māne castra mōtum īrō mōlitibus prōnūntiātum est. Cōnsūmpta est vigiliīs reliqua pars noctis, cum mīlitēs bona colligerent sua, nec satis scīrent quid in hībernīs relinquendum, aut quid sēcum portandum esset. Deinde prīmā lūce ē castrīs longissimō agmine maximīsque impedimentīs profectī sunt; plērīque enim nōn suspicābantur Ambiorīgem omnia ea, quae dē Germānōrum adventū dīxerat, mentītum esse, cum spērāret ita sē Rōmānōs ex hībernīs ēlicere posse.

At interim hostēs, quī ex nocturnō strepitū intellēxerant lēgātōs cōnstituisse cōnfēstim castra movēre, in silvās paulum sē recēperant īnsidiīsque locō idōneō collocātīs adventum Rōmānōrum cupidē exspectābant.

LESSON 105
The Romans are Ambushed

Ita factum est ut, cum maior pars agminis Rōmānōrum in magnam vallem dēscendisset, Gallī subitō ē latebrīs