Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/141

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Cn. Pompēium ad eum mīsit rogātum, ut sibi mīlitibusque parceret.

LESSON 107
Annihilation of the Roman Force

Rēx respondit nihil Rōmānīs timendum esse, sēque Sabīnī ipsīus salūtem praestāre, sī ille ad colloquium venīre vellet. Quō audītō, Cotta tamen negāvit ad armātum hostem sē itūrum, atque in eō persevērāvit. Sabīnus autem tribūnōs mīlitum centuriōnēsque quī adstābant se sequī iussit; cumque propius Ambiorīgem accessisset, iussus arma abicere, pāruit, ac suīs ut idem facerent imperāvit. Dum autem ibi dē condiciōnibus inter sē agunt, Sabīnus paulātim circumventus ā Gallīs occīsus est.

Tum vērō hostēs sustulērunt ululātum, impetūque in nostrōs factō ōrdinēs perturbāvērunt. Ibi L. Cotta pugnāns periit cum maximā parte mīlitum. Reliquī sē in hīberna recēpērunt, unde erant nūper ēgressī. Ē quibus L. Petrosidius aquilifer, homō magnārum vīrium, cum cōnfertissimā multitūdine hostium premerētur, aquilam intrā vāllum prōiēcit, ipse prō castrīs fortissimē pugnāns interfectus est.

Rōmānī aegrē ad noctem oppugnātiōnem sustinuerunt;