tum, dēspērātā salūte, ad ūnum omnēs sē ipsī interfēcērunt. Paucī, quī paulō ante ē proeliō effūgerant, per silvās incertīs itineribus ad T. Labiēnum lēgātum in hīberna pervēnērunt, atque eum dē rēbus gestīs fēcērunt certiōrem.
Hāc victōriā sublātus, Ambiorīx statim cum equitātū in Aduātucōs, quī erant eius rēgnō fīnitimī, profectus est; neque noctem neque diem intermīsit, peditātumque sē iussit subsequī.
Rē dēmōnstrātā Aduātucīsque concitātīs, posterō diē in Nerviōs pervēnit, eōsque hortātus est, nē suī in perpetuum līberandī occāsiōnem dīmitterent. Interfectōs esse lēgātōs duo Rōmānōs magnamque partem exercitūs interīsse docuit; facillimēque opprimī posse earn quoque legiōnem, quae cum Q. Cicerōne in fīnibus eōrum hiemāret. Quaa ōrātiōne facile Nerviīs persuāsit.